POSTA in Charta Honori III

POSTA in Charta Honori III
POSTA in Charta Honori III.
A. C. 1232. apud Ughellum in Episcopis Senogall. Nec non de ripa et portu, seu et aliis supradictae civitatis vectigalibus, siliquatico, pedagio, mensuratico, et de aliis postis et posterulis civitatis ipsius, excepta posta S. Angeli, cuius verstri in integrum sunt proventus: Statio, loci situs, positio est, Italis Posta, Gallis Poste. Unde orta vox iisdem Postes, German. Posten, pro veredariis, qui verdis seu equis cursoribus certas locorum positiones, stationes et, ut olim appellabant, mutationes, emetiebantur. Aliud quid vox sonat, in Concilio Ravennensi A. C. 1317. can. 15. ubi postarum libri aliquoties mentio fit: Ibi enim paginam denotat, unde quidam vocem Postilla originem suam arcessere volunt, Car. du Fresne Glossar. Ut de priore vocis notione aliquid addam: Ius Postarum seu Cursuum publicorum instituendorum, in Imperio, inter Imperatoris Reservata est, unde duci cuidam, generales per Belgium, et Italiam postas constituere paranti A. C. 1579. severe ab Imperatore id interdictum. Hodie ibidem duo sunt Postarum Praefecti; unus per Imperiumpostas dirigens, Germanice der General Postmeister in Heiligen Reich (quod munus feudi titulô Imperator Comiti de Taxis contulit) alter, per hereditarias provincias (quae functio eôdem iure collata est Baroni von Paar, Germanis Oberster Erb-land-Postmeister) Inter quos acriter disputatum ante annos aliquot, ad utrum, Aulâ Caesareâ in urbe Imperiali, e. g. Ratisbonae, exsistente, receptio seu collectio et transmissio epistolarum, cum annexis emolumentis, pertineat? et pro Barone Decretum prodiit A. C. 1640. d. 4. Aug. Ratisbonae, ut Regiae et Archiducalis Aulae, per Hungariam, bohemiam, Austriam etc. praefecto. Vide Hornigk de Postarum Iure, et supra passim, ubi de Cursoribus, Cursu publico etc. Sub Imperatorib. Constantiopolit. Praefecti Postarum munere functus est ὁ Λογοθέτης τοῦ Δρόμου de quo vide aliquid supra voce Logotheta. In Aula Francicaz-
κατ᾿ ἐξοχὴν Veredarius olim vocabatur, ut infra in hac voce videbimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”